

Liber Job*
Caput 28: Versus 8
Non calcaverunt eam filii institorum.Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores.Nec pertransivit per eam leaena.Leaena dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore praedicationis sanctae interficit, unde Petro dicitur:Macta et manduca.Ecclesia itaque per Judaeam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judaeis repulsa, quid fecit?